monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 56, 1
Mandragora calida est et aliquantulum aquosa, et de terra illa, de qua Adam creatus est, dilatata est; homini aliquantulum assimilatur. Sed tamen herba haec, et propter similitudinem hominis , suggestio diaboli huic plus quam aliis herbis adest et insidiatur. Unde etiam secundum desideria sua homo, sive bona, sive mala sint, per eam suscitatur, sicut etiam olim cum idolis fecit . Cum autem de terra effoditur, mox in fontem, id est queckbornen, per diem et per noctem unam ponatur, et sic omne malum et contrarius humor qui in ipsa est eiicitur, id est uszgebiszen, ita quod amplius ad magica et ad fantastica non valet.